Book 6
3.100
ut, qui testem dicentem se a reo vulneratum interrogaverat an cicatricem haberet, cum ille ingentem in femine ostendisset, latus , inquit, oportuit. contumeliis quoque uti belle datur: ut Hispo obiicienti atrociora contumeliis Badius : umis AG: atrociora, Halm : arbore, MSS. crimina accusatori, me ex te metiris, me ex te metiris, Burmann: mentis, mentiris, MSS. inquit. et Fulvius Propinquus legato interroganti an in tabulis, quas proferebat, chirographus esset, et verus, inquit, domine.
3.101
has aut accepi species aut inveni frequentissimas, ex quibus ridicula ducerentur; sed repetam necesse est, infinitas esse tam salse dicendi quam severe, quas praestat persona, locus, tempus, casus denique, qui est maxime varius.
3.102
itaque haec, ne omisisse viderer, attigi; illa autem, quae de usu ipso et modo iocandi complexus sum, audeo confirmare audeo confirmare, Radermacher: adeo infirmare, infirmarem, infirma sed, MSS. esse plane necessaria. his adiicit Domitius Marsus, qui de urbanitate diligentissime scripsit, quaedam non ridicula, sed cuilibet severissimae orationi convenientia eleganter dicta et proprio quodam lepore iucunda; quae sunt quidem urbana sed risum tamen non habent.
3.103
neque enim ei de risu sed de urbanitate est opus institutum, quam propriam esse nostrae civitatis et sero sic intelligi coeptam, postquam Urbis appellatione, etiamsi nomen proprium non adiiceretur, Romam tamen accipi sit receptum.