Book 6
3.96
adiuvant urbanitatem et versus commode positi, seu toti ut sunt (quod adeo facile est, ut Ovidius ex tetrastichon Macri carmine librum in malos poetas composuerit), quod fit gratius, si qua etiam ambiguitate conditur: ut Cicero in Lartium, hominem callidum et versutum, cum is in quadam causa suspectus esset,
3.97
nisi si qua Ulixes intervasit Lartius; seu verbis ex parte mutatis, ut in eum qui, cum antea stultissimus esset habitus, post acceptam hereditatem primus sententiam rogabatur, hereditas est, queam vocant sapientiam, pro illo, felicitas est; seu ficti notis versibus similes, quae παρῳδία dicitur.
3.98
et proverbia opportune aptata: ut homini nequam lapso et, ut allevaretur, roganti, tollat te qui non novit. ex historia etiam ducere urbanitatem eruditum est: ut Cicero fecit, cum ei testem in iudicio Verris roganti dixisset Hortensius, non intelligo haec aenigmata. atqui debes, inquit, cum Sphingem domi habeas; acceperat autem ille a Verre Sphingem aeneam magnae pecuniae.
3.99
subabsurda illa constant stulti simulatione; quae, stulti simulatione; quae, Spalding : stultissimi imitatione et quae, MSS. nisi fingantur, stulta sunt: ut, qui mirantibus, quod humile candelabrum emisset, pransorium erit, inquit. sed illa similia absurdis sunt acria, quae tanquam sine ratione dicta feruntur: ut servus Dolabellae, cum interrogaretur an dominus eius auctionem proposuisset, domum , inquit, vendidit. Deprehensi interim pudorem suum ridiculo aliquo explicant: