Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 6

3.92 cum tu galeam et loricam haberes? vel optima est simulatio contra simulantem, qualis illa Domitii Afri fuit: vetus habebat testamentum, et unus ex amicis recentioribus, sperans aliquid ex mutatione tabularum, falsam fabulam intulerat, consulens eum, an primipilari seni iam testato rursus primipilari rursus, Spalding : primipilaris enim intestator, AG. suaderet ordinare suprema iudicia. noli , inquit, facere; offendis illum.
3.93 iucundissima sunt autem ex his omnibus lenia et, ut sic dixerim, boni stomachi: ut Afer idem ingrato litigatori conspectum eius in foro vitanti per nomenclatorem missum ad eum, amas me, inquit, quod te non vidi? et dispensatori, qui, cum reliqua non responderent, dicebat subinde, non comedi; pane et aqua vivo, responderet MSS. corr. salmasius . pane et aqua, A: panem et aquaam, remaining MSS. vivo, Haupt: bibo, MSS. passer , redde quod debes. quae ὑπὸ τὸ ἦθος vocant.
3.94 est gratus iocus, qui minus exprobrat quam potest, ut idem dicenti candidate, semper domum tuam colui, cum posset palam negare, credo , inquit, et verum est. interim de se dicere ridiculum et quod in alium si absentem diceretur urbanum non erat, quoniam ipsi palam exprobratur,
3.95 movet risum: quale Augusti est, cum ab eo miles nescio quid improbe peteret et veniret contra Marcianus, quem suspicabatur et ipsum aliquid iniuste rogaturum: non magis, inquit, faciam, commilito, quod petis, quam quod Marcianus a me petiturus est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme