Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 6

3.88 ei confine est, quod dicitur per suspicionem: quale illud apud Ciceronem querenti, quod uxor sua ex fico sese suspendisset, rogo , des mihi surculum ex illa arbore, ut inseram; intelligitur enim quod non dicitur.
3.89 et hercule omnis salse dicendi ratio in eo est, ut aliter quam est rectum verumque dicatur: quod fit totum fingendis aut nostris aut alienis persuasionibus aut dicendo quod fieri non potest.
3.90 alienam finxit Iuba, qui querenti, quod ab equo suo esset aspersus, quid ? Tu, inquit, me Hippocentaurum putas? suam C. Cassius, qui militi sine gladio decurrenti, Heus, commilito, pugno bene uteris, inquit. et Galba de piscibus, qui cum pridie ex parte adesi et versati postera die appositi essent, festinemus , alii subcenant, inquit. tertium illud Cicero, ut dixi, adversus Curium; fieri enim certe non poterat ut, cum declamaret, natus non esset.
3.91 est et illa ex ironia fictio, qua usus est C. Caesar. nam cum testis diceret a reo femina sua ferro petita, et esset facilis reprehensio, cur illam potissimum partem corporis vulnerare voluisset: quid enim faceret, inquit,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme