Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 6

3.76 hoc genus dicti consequens vocant quidam, atque illi simile, quod Cicero Curionem, semper ab excusatione aetatis incipientem, facilius cotidie prooemium habere dixit, quia ista natura sequi et cohaerere videantur.
3.77 sed elevandi genus est etiam causarum relatio, qua Cicero est usus in Vatinium. qui pedibus aeger, cum vellet videri commodioris valetudinis factus et diceret, se iam bina milia passuum ambulare, dies enim, inquit, longiores sunt. et Augustus nuntiantibus Tarraconensibus palmam in ara eius enatam, apparet , inquit, quam saepe accendatis.
3.78 transtulit crimen Cassius Severus. nam cum obiurgaretur a praetore, quod advocati eius L. Varo Epicureo, Caesaris amico, convicium fecissent, nescio , inquit. qui conviciati sint, et puto Stoicos fuisse. repercutiendi multa sunt genera, venustissimum, quod etiam similitudine aliqua verbi adiuvatur: ut Trachalus dicenti Suelio, si hoc ita est, is in exilium, sic non est ita, redis, inquit.
3.79 elusit Cassius Severus obiiciente quodam, quod ei domo sua Proculeius interdixisset, respondendo, numquid ergo illuc accedo? sic eluditur et ridiculum ridiculo: ut divus Augustus, cum ei Galli torquem aureum centum pondo dedissent, et Dolabella per iocum, temptans tamen ioci sui eventum, dixisset, imperator , torque me dona, malo , inquit, te civica donare:

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme