Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 6

3.64 ex contrario non una species. neque enim eodem modo dixit Augustus praefecto, quem cum ignominia mittebat, subinde interponenti precibus, quid respondebo patri meo? dic , me tibi displicuisse; quo Galba penulam roganti: non possum commodare, domi maneo, cum cenaculum eius perplueret. tertium adhuc illud: (nisi quod, nisi quod, Becher : si quod, AG. ut ne auctorem ponam, verecundia ipsius facit) libidinosior es quam ullus spado; quo sine dubio et opinio decipitur sed ex contrario. et hoc ex eodem loco est sed nulli priorum simile, quod dixit M. Vestinus, cum ei nuntiatum esset necatum esse, necatum esse, supplied by Spalding. aliquando desinet putere.
3.65 onerabo librum exemplis similemque iis, qui risus gratia componuntur, efficiam, si persequi voluero singula veterum. ex omnibus argumentorum locis eadem occasio est. nam et finitione usus est Augustus de pantomimis duobus, qui alternis gestibus contendebant, cum eorum alterum saltatorem dixit alterum interpellatorem;
3.66 et partitione Galba, cum paenulam roganti respondit, non pluit, non opus est tibi; si pluit, ipse utar. proinde genere, specie, propriis, differentibus, iugatis, adiunctis, consequentibus, antecedentibus, repugnantibus, causis, effectis, comparatione parium, maiorum, minorum similis materia praebetur; sicut in tropos quoque omnes cadit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme