Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 6

3.59 Adhibetur autem similitudo interim palam, interim inseri solet parabolae; cuius est generis illud Augusti, qui militi libellum timide porrigenti, noli , inquit, tanquam assem elephanto des.
3.60 sunt quaedam vi vi is the reading of AG, but is unsatisfactory as introducing nothing new. veri ( some later MSS. ),vitii ( Halm ), vix ( Radermacher ), do nothing to help out the meaning. similia; unde Vatinius dixit hoc dictum, cum reus, agente in eum Calvo, frontem candido sudario tergeret, idque ipsum accusator in invidiam vocaret, quamvis reus sum, inquit, et panem item panem item, Haupt: parentem, MSS. candidum edo.
3.61 adhuc est subtilior illa ex simili translatio, cum, quod in alia re fieri solet, in aliam mutuamur. ea dicatur sane fictio: ut Chrysippus, cum in triumpho Caesaris eborea oppida essent translata, et post dies paucos Fabii Maximi lignea, thecas esse oppidorum Caesaris dixit. et Pedo de mirmillone, qui retiarium consequebatur nec feriebat, vivum , inquit, capere vult.
3.62 iungitur amphiboliae similitudo, ut a Galba, qui pilam negligenter petenti, sic , inquit, petis, tamquam Caesaris candidatus. Nam illud petis ambiguum est, securitas similis Quod hactenus ostendisse satis est.
3.63 ceterum frequentissima aliorum generum cum aliis mixtura est, eaque optima, quae ex pluribus constat. eadem dissimilium ratio est. hinc eques Romanus, ad quem in spectaculis bibentem cum misisset Augustus, qui ei diceret, ego si prandere volo, domum eo: Tu enim, inquit, non times, ne locum perdas.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme