Book 6
3.51
pervenit res usque ad aenigma, quale est Ciceronis in Plaetorium Fonteii accusatorem, cuius matrem, dixit, dum vixisset, ludum, postquam mortua esset, magistros habuisse. dicebantur autem, dum vixit, infames feminae convenire ad eam solitae; post mortem bona eius venierant. quanquam hic ludus per translationem dictus est, magistri per ambiguitatem.
3.52
in metalempsin quoque cadit eadem ratio dictorum, ut Fabius Maximus, incusans Augusti congiariorum, quae amicis dabantur, exiguitatem, heminaria esse dixit; nam congiarium commune liberalitatis atque mensurae, a mensura ducta imminutio rerum.
3.53
haec tam frigida quam est nominum fictio adiectis, detractis, mutatis litteris, ut Acisculum, quia esset pactus, Pacisculum , et Placidum nomine, quod is acerbus natura esset, Acidum , et Tullium, cum fur esset, Tollium dictos invenio.
3.54
sed haec eadem genera commodius in rebus quam in nominibus respondent. Afer enim venuste Manlium Suram, multum in agendo discursantem, salientem, manus iactantem, togam deiicientem et reponentem, non agere, dixit, sed satagere. est enim dictum per se urbanum satagere etiamsi nulla subsit alterius verbi similitudo.