Book 6
3.44
nam , cum Brutus in accusatione C. Planci ex duobus lectoribus ostendisset, contraria L. Crassum patronum eius in oratione, quam de Colonia Narbonensi habuerat, suasisse iis, quae de lege Servilia dixerat, tris excitavit et ipse lectores, hisque patris eius dialogos dedit legendos; quorum cum in Privernati unus, alter in Albano, tertius in Tiburti sermonem habitum complecteretur, requirebat, ubi essent eae possessiones. omnes autem illas Brutus vendiderat; et tum paterna emancupare praedia turpius habebatur. similis in apologis quoque et quibusdam interim etiam historiis exponendi gratia consequi solet.
3.45
sed acutior est illa atque velocior in urbanitate brevitas. cuius quidem duplex forma est dicendi ac respondendi, sed ratio communis in partem; nihil enim quod in lacessendo dici potest, non etiam in repercutiendo.
3.46
at quaedam propria sunt respondentium; illa etiam etiam atque etiam, Spalding : etiam itaque or etiam ira MSS.: cogitata, Becher : concitati, MSS. atque etiam cogitata adferri solent, haec plerumque in altercatione aut in rogandis testibus reperiuntur. reperiuntur, Spalding : requiriuntur, A : requirantur, G. Cum sint autem loci plures, ex quibus dicta ridicula ducantur, repetendum est mihi non omnes eos oratoribus convenire; in primis ex amphibolia neque illa obscena, obscena, Teuffel : obscura, MSS.