Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 6

3.36 neque enim minus numerosi sunt loci, ex quibus haec dicta, quam illi, ex quibus eae, quas sententias vocamus, ducuntur, neque alii. nam hic quoque est inventio et elocutio, atque ipsius elocutionis vis alia in verbis, alia in figuris.
3.37 risus igitur oriuntur aut ex corpore eius, in quem dicimus, aut ex animo, qui factis ab eo dictisque colligitur, aut ex iis, quae sunt extra posita. intra haec enim est omnis vituperatio; quae si gravius posita sit, severa est, si levius, ridicula. haec aut ostenduntur aut narrantur aut dicto notantur.
3.38 rarum est, ut oculis subiicere contingat, ut fecit C. Iulius; qui, cum Helvio Manciae saepius obstrepenti sibi diceret, etiam ostendam, qualis sis. isque plane instaret interrogatione, qualem se ostensurus esset, digito demonstravit imaginem Galli in scuto Cimbrico pictam, cui Mancia tum simillimus est visus. tabernae autem erant circa forum, ac scutum illud signi gratia positum. narrare ,
3.39 quae salsa sint, inprimis est subtile et oratorium, ut Cicero pro Cluentio narrat de Caepasio atque Fabricio aut M. Caelius de illa D. Laelii collegaeque eius in provinciam festinantium contentione. sed in his omnibus cum elegans et venusta exigitur tota expositio, tum id festivissimum est quod adiicit orator. nam et a Cicerone sic est Fabricii fuga illa condita:

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme