Book 6
3.28
refert , his ubi quis utatur. nam in convictibus et cotidiano sermone lasciva humilibus, hilaria omnibus convenient. laedere nunquam velimus, longeque absit propositum illud potius amicum quam dictum perdendi. in hac quidem pugna forensi malim mihi lenibus uti licere; quanquam quanquam, Regius : nonnunquam, MSS. et contumeliose et aspere dicere in adversarios permissum est, cum accusare etiam palam et caput alterius iuste petere concessum sit. sed hic quoque tamen inhumana videri solet fortunae insectatio, vel quod culpa caret vel quod recidere etiam in ipsos, qui obiecerunt, potest. primum itaque considerandum est, et quis et in qua causa et apud quem et in quem et quid dicat.
3.29
oratori minime convenit distortus vultus gestusque, quae in mimis rideri solent. dicacitas etiam scurrilis et scenica huic personae alienissima est. obscenitas vero non a verbis tantum abesse debet, sed etiam a significatione. nam si quando obiici potest, non in ioco exprobranda est.
3.30
oratorem praeterea ut dicere urbane volo, ita videri adfectare id plane nolo. quapropter ne dicet quidem salse, quotiens poterit, et dictum potius aliquando perdet quam minuet auctoritatem.
3.31
nec accusatorem autem atroci in causa nec patronum in miserabili iocantem feret quisquam. sunt etiam iudices quidam tristiores quam ut risum libenter patiantur.