Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 6

3.20 neque enim diceret Horatius, facetum carminis genus natura concessum esse Vergilio. decoris hanc magis et excultae cuiusdam elegantiae appellationem puto. ideoque in epistolis Cicero haec Bruti refert verba: ne illi sunt pedes faceti ac delicatius ingredienti molles. quod convenit cum illo Horatiano, molle atque facetum Vergilio locum vero accipimus, quod est contrarium serio.
3.21 sed hoc nimis angustum, sed hoc nimis angustum, added by Halm. nam et fingere et terrere et promittere interim iocus est. dicacitas sine dubio a dicendo, quod est omni generi commune, ducta est, proprie tamen significat sermonem cum risu aliquos incessentem. ideo Demosthenen urbanum fuisse dicunt, dicacem negant.
3.22 proprium autem materiae, de qua nunc loquimur, est ridiculum, ideoque haec tota disputatio a Graecis περὶ γελοίου inscribitur. eius prima divisio traditur eadem, quae est omnis orationis, ut sit positum in rebus aut in verbis.
3.23 usus autem maxime triplex; aut enim ex aliis risum petimus aut ex nobis aut ex rebus mediis. aliena aut reprehendimus aut refutamus aut elevamus aut repercutimus aut eludimus. Nostra ridicule indicamus et, ut verbo Ciceronis utar, dicimus aliqua subabsurda. namque quaedam, quae, si imprudentibus excidant, stulta sunt, si simulamus,
3.24 venusta creduntur. tertium est genus, ut idem dicit, in decipiendis exspectationibus, dictis aliter accipiendis ceterisque, quae neutram personam contingunt ideoque a me media dicuntur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme