Book 6
3.17
pluribus autem nominibus in eadem re vulgo utimur; quae tamen si diducas, suam quandam propriam vim ostendent. nam et urbanitas dicitur, qua quidem significari video sermonem praeferentem in verbis et sono et usu proprium quendam gustum urbis et sumptam ex conversatione doctorum tacitam eruditionem, denique cui contraria sit rusticitas. venustum esse,
3.18
quod cum gratia quadam et venere dicatur, apparet. salsum in consuetudine pro ridiculo tantum accipimus; natura non utique hoc est, quanquam et ridicula oporteat esse salsa. nam et Cicero omne, quod salsum sit, ait esse Atticorum, non quia sunt maxime ad risum compositi; et Catullus, cum dicit, nulla est in corpore mica salis, non hoc dicit, nihil in corpore eius esse ridiculum.
3.19
salsum igitur erit, quod non erit insulsum, velut quoddam simplex orationis condimentum, quod sentitur latente iudicio velut palato, excitatque et a taedio defendit orationem. sales enim, sales enim, Spalding : sane tamen, MSS. ut ille in cibis paulo liberalius aspersus, si tamen non sit immodicus, adfert aliquid propriae voluptatis, ita hi quoque in dicendo habent quiddam, quod nobis faciat audiendi sitim. facetum quoque non tantum circa ridicula opinor consistere.