Book 6
3.2
nam plerique Demostheni facultatem defuisse huius rei credunt, Ciceroni modum. nec videri potest noluisse Demosthenes, cuius pauca admodum dicta nec sane ceteris eius virtutibus respondentia palam ostendunt, non displicuisse illi iocos,
3.3
sed non contigisse. noster vero non solum extra iudicia, sed in ipsis etiam orationibus habitus est nimius risus adfectator. mihi quidem, sive id recte iudico sive amore immodico praecipui in eloquentia viri labor, mira quaedam in eo videtur fuisse urbanitas.
3.4
nam et in sermone cotidiano multa et in altercationibus et interrogandis testibus plura quam quisquam dixit facete, et ipsa ilia, quae sunt in Verrem dicta frigidius, aliis adsignavit et testimonii loco posuit; ut, quo sunt magis vulgaria, eo sit credibilius ilia ab oratore non ficta sed passim esse iactata.
3.5
utinamque libertus eius Tiro aut alius, quisquis fuit, qui tris hac de re libros edidit, parcius dictorum numero indulsissent et plus iudicii in eligendis quam in congerendis studii adhibuissent: minus obiectus calumniantibus foret, qui tamen nunc quoque, ut in omni eius ingenio, facilius, quod reici quam quod adiici possit, invenient.
3.6
adfert autem summam rei difficultatem primum, quod ridiculum dictum plerumque falsum est (hoc semper humile), saepe ex industria depravatum, praeterea nunquam honorificum; tum varia hominum iudicia in eo, quod non ratione aliqua sed motu animi quodam nescio an enarrabili iudicatur.