Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 6

2.34 et dulces moriens reminiscitur Argos? ubi vero miseratione opus erit, nobis ea, de quibus queremur, accidisse credamus atque id animo nostro persuadeamus. nos illi simus, quos gravia, indigna, tristia passos queremur, nec agamus rem quasi alienam, sed adsumamus parumper illum dolorem. ita dicemus, quae in nostro simili casu dicturi fuissemus. fuissenus, Halm : vidissemus, AG.
2.35 vidi ego saepe histriones atque comoedos, cum ex aliquo graviore actu personam deposuissent, flentes adhuc egredi. quodsi in alienis scriptis sola pronuntiatio ita falsis accendit adfectibus, quid nos faciemus, qui ilia cogitare debemus ut moveri periclitantium vice possimus?
2.36 sed in schola quoque rebus ipsis adfici convenit easque veras sibi fingere, hoc magis quod illic ut litigatores loquimur frequentius quam ut advocati. orbum agimus et naufragum et periclitantem, quorum induere personas quid attinet, nisi adfectus adsumimus? haec dissimulanda mihi non fuerunt, quibus ipse, quantuscunque sum aut fui, pervenisse me ad aliquod nomen ingenii credo; frequenter motus sum, ut me non lacrimae solum deprehenderent, sed pallor et veri similis dolor.
3.1 huic diversa virtus, quae risum iudicis movendo et illos tristes solvit adfectus et animum ab intentione rerum frequenter avertit et aliquando etiam reficit et a satietate vel a fatigatione renovat. quanta sit autem in ea difficultas, vel duo maxime oratores, alter Graecae alter Latinae eloquentiae principes, docent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme