Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 6

2.26 quantum ego quidem sentio, circa movendos adfectus in hoc posita est, ut moveamur ipsi. nam et luctus et irae et indignationis aliquando etiam ridicula fuerit imitatio, si verba vultumque tantum, non etiam animum accommodarimus. quid enim aliud est causae, ut lugentes utique in recenti dolore disertissime quaedam exclamare videantur et ira nonnunquam indoctis quoque eloquentiam faciat, quam quod illis inest vis mentis et veritas ipsa morum? quare in iis,
2.27 quae esse verisimilia volemus, simus ipsi similes eorum qui vere patiuntur adfectibus, et a tali animo proficiscatur oratio qualem facere iudicem volet. an ille dolebit, qui audiet me, qui in hoc dicam, non dolentem? irascetur, si nihil ipse, qui in iram concitat se idque exigit, similia patietur? siccis agentis oculis lacrimas dabit? fieri non potest.
2.28 nec incendit nisi ignis nec madescimus nisi humore nec res ulla dat alteri colorem quem non ipsa habet. primum est igitur, ut apud nos valeant ea quae valere apud iudicem volumus, adficiamurque antequam adficere conemur.
2.29 at quomodo fiet, ut adficiamur? neque enim sunt motus in nostra potestate. temptabo etiam de hoc dicere. quas φαντασίας Graeci vocant, nos sane visiones appellemus, per quas imagines rerum absentium ita repraesentantur animo, ut eas cernere oculis ac praesentes habere videamur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme