Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 6

2.19 quare ipsum etiam dicendi genus in hoc placidum debet esse ac mite; nihil superbum, nihil elatum saltem ac sublime desiderat; proprie, iucunde, credibiliter dicere sat est, ideoque et medius ille orationis modus maxime convenit.
2.20 diversum est huic, quod πάθος dicitur, quodque nos adfectum proprie vocamus; et, ut proxime utriusque differentiam signem, illud comoediae, hoc tragoediae magis simile. haec pars circa iram, odium, metum, invidiam, miserationem fere tota versatur. quae quibus ex locis ducenda sint, et manifestum omnibus et a nobis in ratione prooemii atque epilogi dictum est. et metum tamen duplicem intelligi volo,
2.21 quem patimur et quem facimus, et invidiam; namque altera invidum, altera invidiosum facit. hoc autem hominis, illud rei est; in quo et plus habet operis oratio. nam quaedam videntur gravia per se, parricidium, caedes, veneficium;
2.22 quaedam efficienda sunt. id autem contingit, cum magnis alioqui malis gravius esse id quod passi sumus, ostenditur; quale est apud Virgilium: O felix una ante alias Priameïa virgo, hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis iussa mori— (quam miser enim casus Andromachae, si comparata ei felix Polyxena);

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme