Book 6
2.15
sunt et illa ex eadem natura, sed notus adhuc minoris, veniam petere adulescentiae, defendere amores. nonnunquam etiam lenis caloris alieni derisus ex hac forma venit, sed his non ex locis tantum. verum aliquanto magis propria fuit virtus simulationis, satisfaciendi rogandi εἰρωνεία quae diversum ei quod dicit intellectum petit.
2.16
hinc etiam ille maior ad concitandum odium nasci adfectus solet, cum hoc ipso, quod nos adversariis summittimus, intellegitur tacita impotentiae exprobratio. namque eos graves et intolerabiles id ipsum demonstrat, quod cedimus, et ignorant cupidi maledicendi aut adfectatores libertatis plus invidiam quam convicium posse; nam invidia adversarios, convicium nos invisos facit.
2.17
ille iam paene medius adfectus est ex amoribus et ex desideriis amicorum et necessariorum, nam et hoc maior est et illo minor. non parum significanter etiam illa in scholis ἤθη dixerimus, quibus plerumque rusticos, superstitiosos, avaros, timidos secundum condicionem propositionum effingimus. nam si ἤθη mores sunt cum hos imitamur, ex his ducimus orationem.
2.18
denique Ἦθος Ἦθος, Meistr: hoc MSS. omne bonum et comem virum poscit. quas virtutes cum etiam in litigatore debeat orator, si fieri potest, approbare, utique ipse aut habeat aut habere credatur. sic proderit plurimum causis, quibus ex sua bonitate faciet fidem. nam qui, dum dicit, malus videtur, utique male dicit; non enim videtur iusta dicere, alioqui Ἦθος videretur.