Book 6
2.7
ita argumenta ac testes quid egerint, pronuntiatio ostendit; commotus autem ab oratore iudex, quid sentiat, sedens adhuc atque audiens confitetur. an cum ille, qui plerisque perorationibus petitur, fletus erumpit, non palam dicta sententia est? huc igitur incumbat orator, hoc opus, hic labor est, sine quo cetera nuda, ieiuna, infirma, ingrata sint; adeo velut spiritus operis huius atque animus est in adfectibus. horum autem,
2.8
sicut antiquitus traditum accepimus, duae sunt species: alteram Graeci πάθος vocant, quod nos vertentes recte ac proprie adfectum dicimus, alteram Ἦθος cuius nomine, ut ego quidem sentio, caret sermo Romanus; mores appellantur, atque inde pars quoque illa philosophiae ἠθική moralis est dicta.