Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 6

1.54 ubi vero coniunctam ex pluribus causam agimus, etiam necesse erit uti pluribus quasi epilogis, ut ira Verrem Cicero fecit. nam et Philodamo et nauarchis et cruci civis Romani et aliis plurimis suas lacrimas dedit.
1.55 sunt , qui hos μερικοὺς ἐπιλόγους vocent, quo partitam perorationem significant. mihi non tam partes eius quam species videntur, siquidem et epilogi et perorationis nomina ipsa aperte satis ostendunt, hanc esse consummationem orationis.
2.1 quamvis autem pars haec iudicialium causarum summe praecipueque constet adfectibus, et aliqua de iis necessario dixerim, non tamen potui ac ne debui quidem istum locum in unam speciem concludere. quare adhuc opus superest, cum ad obtinenda quae volumus potentissimum, tum supra dictis multo difficilius, movendi iudicum animos atque in eum quem volumus habitum formandi et velut transfigurandi. qua de re pauca,
2.2 quae postulabat materia, sic attigi, ut magis quid oporteret fieri quam quo id modo consequi possemus, ostenderem. nunc altius omnis rei repetenda ratio est. nam et per totam, ut diximus, causam locus est adfectibus. et eorum non simplex natura nec in transitu tractanda, quo nihil adferre maius vis orandi potest.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme