Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 6

1.42 omnia tamen haec tolerabilia iis, quibus actionem mutare facile est; at, qui a stilo non recedunt, aut conticescunt ad hos casus aut frequentissime falsa dicunt. inde est enim, tendit ad genua vestra supplices manus, et haeret ira complexu liberorum miser, et revocat ecce me, etiamsi nihil horum is, de quo dicitur, faciat.
1.43 ex scholis haec vitia, ira quibus omnia libere fingimus et impune, quia pro facto est quidquid voluimus; non admittit hoc idem veritas, egregieque Cassius dicenti adolescentulo: quid me torvo vultu intueris, Severe? non mehercule, inquit, faciebam, sed si sic scripsisti, ecce! et quam potuit truculentissime eum aspexit.
1.44 illud praecipue monendum, ne quis nisi summis ingenii viribus ad movendas lacrimas aggredi audeat; nam ut est longe vehementissimus hic, cum invaluit, adfectus, ita, si nihil efficit, tepet;
1.45 quem melius infirmus actor tacitis iudicum cogitationibus reliquisset. nam et vultus et vox et ipsa illa excitati rei facies ludibrio etiam plerumque sunt hominibus, quos non permoverunt. quare metiatur ac diligenter aestimet vires suas actor et quantum onus subiturus sit intelligat; nihil habet ista res medium, sed aut lacrimas meretur aut risum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme