Book 6
1.23
ad memoriam posteritatis. plurimum tamen valet miseratio, quae iudicem non flecti tantum cogit, sed motum quoque animi sui lacrimis confiteri. haec petentur aut ex iis, quae passus est reus, aut iis quae cum maxime patitur, aut iis quae damnatum manent; quae et ipsa duplicantur, cum dicimus ex qua illi fortuna et ira quam recidendum sit.
1.24
adfert ira his momentum et aetas et sexus et pignora; liberi, dico, et parentes et propinqui. quae omnia tractari varie solent. nonnunquam etiam ipse patronus has partes subit, ut Cicero pro Milone, O me miserum! o te infelicem! reuocare me tu ira patriam, Milo, potuisti per hos, ego te ira patria per eosdem retinere non potero? maximeque , si, ut tum accidit, non conveniunt ei qui accusatur preces.
1.25
nam quis ferret Milonem pro capite suo supplicantem, qui a se virum nobilem interfectum, quia id fieri oportuisset, fateretur? ergo et illi captavit ex ipsa praestantia animi favorem et ira locum lacrimarum eius ipse successit. his praecipue locis utiles sunt prosopopoeiae, id est fictae alienarum personarum orationes, quales litigatorum ore dicit patronus. nudae tantum res movent; at cum ipsos loqui fingimus,