Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 5

14.33 nunc illud adiiciendum, ne iis quidem consentire me, qui semper argumenta sermone puro et dilucido et distincto ceterum minime elato ornatoque putant esse dicenda. namque ea distincta quidem ac perspicua debere esse confiteor, in rebus vero minoribus etiam sermone ac verbis quam maxime propriis et ex usu;
14.34 at si maior erit materia, nullum iis ornatum, qui modo non obscuret, subtrahendum puto. nam et saepe plurimum lucis adfert ipsa translatio, cum etiam iuris consulti, quorum summus circa verborum proprietatem labor est, litus esse audeant dicere, qua fluctus eludit. elidit, valla .
14.35 quoque quid est natura magis asperum, hoc pluribus condiendum est voluptatibus; et minus suspecta argumentatio dissimulatione, et multum ad fidem adiuvat audientis voluptas. nisi forte existimamus Ciceronem haec ipsa mala in argumentatione dixisse, silere leges inter arma, et gladium nobis interim ab ipsis porrigi legibus. hic tamen habendus istis modus, ut sint ornamento non impedimento.
← Previous 92 / 92

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme