Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 5

14.22 cum aliud colligit quam id quod ex prioribus efficitur, aut nihil ad quaestionem dicitur pertinere. non est vera sic: insidiator iure occiditur; nam cum vitae vim adferat ut hostis, debet etiam repelli ut hostis; recte igitur Clodius ut hostis occiditur est; non utique, nondum enim Clodium insidiatorem ostendimus. sed fit vera connexio, recte igitur insidiator ut hostis occiditur; nihil ad nos, nondum enim Clodius insidiator apparet.
14.23 sed ut potest vera esse intentio et ratio et tamen falsa connexio, ita, si illa falsa sunt, nunquam est vera connexio.
14.24 enthymema ab aliis oratorius syllogismus, ab aliis pars dicitur syllogismi, propterea quod syllogismus utique conclusionem et propositionem habet et per omnes partes efficit, quod proposuit, enthymema tantum intelligi contentum sit.
14.25 syllogismus talis: solum bonum virtus, nam id demum bonum est, quo nemo male uti potest; virtute nemo male uti potest, bonum est ergo virtus. enthymema ex consequentibus: bonum est virtus, qua nemo male uti potest. et contra, non est bonum pecunia; non enim bonum, quo quis male uti potest; pecunia potest quis male uti, non igitur bonum est pecunia. enthymema ex pugnantibus: an bonum est pecunia,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme