Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 5

6.5 quo difficilior recusatio est, nisi forte res est ea, quam credibile sit notam ipsi non esse. quae excusatio si deerit, hoc unum relinquetur, ut invidiam sibi quaeri ab adversario dicat atque id agi, ut in causa, in qua vincere non possit, queri possit; itaque hominem quidem malum occupaturum hanc condicionem fuisse, se autem probare malle quae adfirmet, quam dubium cuiquam relinquere, an peierarit.
6.6 sed nobis adolescentibus seniores in agendo facti praecipere solebant, ne temere unquam iusiurandum deferremus, sicut neque optio iudicis adversario esset permittenda nec ex advocatis partis adversae iudex eligendus; nam, si dicere contraria turpe advocato videretur, certe turpius habendum, facere quod noceat.
7.1 Maximus tamen patronis circa testimonia sudor est. ea dicuntur aut per tabulas aut a praesentibus. simplicior contra tabulas pugna. nam et minus obstitisse videtur pudor inter paucos signatores, et pro diffidentia premitur absentia. si reprehensionem non capit ipsa persona, infamare signatores licet.
7.2 tacita praeterea quaedam cogitatio refragatur his omnibus, quod nemo per tabulas dat testimonium nisi sua voluntate; quo ipso non esse amicum ei se, contra quem dicit, fatetur. neque tamen protinus cesserit orator, quo minus et amicus pro amico et inimicus contra inimicum possit verum, si integra sit ei fides, dicere. sed late locus uterque tractatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme