Book 5
13.1
refutatio dupliciter accipi potest. nam et pars defensoris tota est posita in refutatione, et quae dicta sunt ex diverso debent utrinque dissolvi. et hoc est proprie, cui in causis quartus adsignatur locus. sed utriusque similis condicio est. neque vero ex aliis locis ratio argumentorum in hac parte peti potest quam in confirmatione, nece locorum aut sententiarum aut verborum et figurarum alia condicio est.
13.2
adfectus plerumque haec pars mitiores habet. non sine causa tamen difficilius semper est creditum, quod Cicero saepe testatur, defendere quam accusare. primum , quod est res illa simplicior, proponitur enim uno modo, dissolvitur varie, cum accusatori satis sit plerumque, verum esse id, quod obiecerit, patronus neget, defendat, transferat, excuset, deprecetur, molliat, minuat, avertat, despiciat, derideat. quare inde recta fere atque, ut sic dixerim, clamosa est actio; hinc mille flexus et artes desiderantur.
13.3
tum accusator praemeditata pleraque domo adfert, patronus etiam inopinatis frequenter occurrit. accusator dat testem, patronus ex re ipsa refellit. accusator e criminum invidia, etsi falsa sit, materiam dicendi trahit, de parricidio, sacrilegio, maiestate; quae patrono tantum neganda sunt. ideoque accusationibus etiam mediocres in dicendo suffecerunt; bonus defensor nemo nisi qui eloquentissimus fuit. quanquam ut, quod sentio, semel finiam, tanto est accusare quam defendere, quanto facere quam sanare vulnera, facilius.