Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 5

12.16 nam et fere apparet, quid in iniuriam, quid in avaritiam, quid in testem inimicum, quid in potentes amicos dicendum sit; et de omnibus his omnia dicere infinitum est, tam hercule quam si controversiarum, quae sint quaeque futurae sint, quaestiones, argumenta, sententias tradere velim. ipsas autem argumentorum velut sedes non me quidem omnes ostendisse confido, plurimas tamen. quod eo diligentius faciendum fuit, quia declamationes, quibus ad pugnam forensem velut praepilatis exerceri solebamus, olim iam ab illa vera imagine orandi recesserunt atque ad solam compositae voluptatem nervis carent, non alio medius fidius vitio dicentium, quam quo mancipiorum negotiatores formae puerorum virilitate excisa lenocinantur.
12.18 nam ut illi robur ac lacertos barbamque ante omnia et alia, quae natura proprie maribus dedit, parum existimant decora, quaeque fortia, si liceret, forent ut dura molliunt, ita nos habitum ipsum orationis virilem et illam vim stricte robusteque dicendi tenera quadam elocutionis cute operimus et, dum levia sint ac nitida, quantum valeant, nihil interesse arbitramur.
12.19 sed mihi naturam intuenti nemo non vir spadone formosior erit, nec tam aversa unquam videbitur ab opere suo providentia, ut debilitas inter optima inventa sit, nec id ferro speciosum fieri putabo, quod, si nasceretur, monstrum erat. libidinem iuvet ipsum effeminati sexus mendacium, numquam tamen hoc continget malis moribus regnum ut, si qua pretiosa fecit, fecerit et bona.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme