Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 5

12.3 illud hoc loco monere inter necessaria est, nulla esse firmiora quam quae ex dubiis facta sunt certa. caedes a te commissa est, cruentam enim vestem habuisti; non est tam grave argumentum, si fatetur quam si convincitur. nam si fatetur, multis ex causis potuit cruenta esse vestis; si negat, hic causae cardinem ponit, in quo si victus fuerit, etiam in sequentibus ruit. non enim videtur in negando mentiturus fuisse, nisi desperasset id posse defendi, si confiteretur.
12.4 firmissimis argumentorum singulis instandum, infirmiora congreganda sunt, quia illa per se fortia non oportet circumstantibus obscurare, ut qualia sunt appareant, haec imbecilla natura mutuo auxilio sustinentur.
12.5 ita quae non possunt valere, quia magna sint, valebunt, quia multa sunt; utique vero ad eiusdem rei probationem omnia spectant. ut , si quis hereditatis gratia hominem occidisse dicatur: hereditatem sperabas et magnam hereditatem, et pauper eras et tum maxime a creditoribus appellabaris; et offenderas eum, cuius eras heres, et mutaturum tabulas sciebas. singula levia sunt et communia, universa vero nocent etiamsi non ut fulmine, tamen ut grandine.
12.6 quaedam argumenta ponere satis non est, adiuvanda sunt: cupiditas causa sceleris fuit, quae sit vis eius: ira, quantum efficiat in animis hominum talis adfectio; ita et firmiora erunt ipsa et plus habebunt decoris, si non nudos et velut carne spoliatos artus ostenderint.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme