Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 5

11.43 nonnunquam contingit iudicis quoque aut adversarii aut eius, qui ex diverso agit, dictum aliquid aut factum adsumere ad eorum, quae intendimus, fidem. propter quod fuerunt, qui exempla et has auctoritates inartificialium probationum esse arbitrarentur, quod ea non inveniret orator,
11.44 sed acciperet. plurimum autem refert. nam testis et quaestio et his similia de ipsa re, quae in iudicio est, pronuntiant; extra petita, nisi ad aliquam praesentis disceptationis utilitatem ingenio applicantur, nihil per se valent.
12.1 haec fere de probatione vel ab aliis tradita vel usu percepta in hoc tempus sciebam. neque mihi fiducia est, ut ea sola esse contendam, quin immo hortor ad quaerendum et inveniri posse fateor; quae tamen adiecta fuerint, non multum ab his abhorrebunt. nunc breviter, quemadmodum sit utendum iis, subiungam.
12.2 traditum fere est argumentum oportere esse confessum; dubiis enim probari dubia qui possunt Quaedam tamen, quae in alterius rei probationem ducimus, ipsa probanda sunt. occidisti virum, eras enim adultera. prius de adulterio convincendum est ut, cum id coeperit esse pro certo, fiat incerti argumentum. spiculum tuum in corpore occisi inventum est; negat suum: ut probationi prosit, probandum est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme