Book 5
11.39
iam illa septem praecepta sapientium nonne quasdam vitae leges existimamus? si causam ueneficii dicat adultera, non M. Catonis iudicio damnata videatur, qui nullam adulteram non eandem esse veneficam dixit? nam sententiis quidem poetarum non orationes modo sunt refertae sed libri etiam philosophorum, qui quanquam inferiora omnia praeceptis suis ac litteris credunt, repetere tamen auctoritatem a plurimis versibus non fastidierunt.
11.40
neque est ignobile exemplum, Megarios ab Atheniensibus, cum de Salamine contenderent, victos Homeri versu, qui tamen ipse non in omni editione reperitur, significans Aiacem naves suas Atheniensibus iunxisse. ea quoque,
11.41
quae vulgo recepta sunt, hoc ipso, quod incertum auctorem habent, velut omnium fiunt: quale est, ubi amici, ibi opes, et, conscientia mille testes, et apud Ciceronem, pares autem ( ut est in vetere proverbio ) cum paribus maxime congregantur; neque enim durassent haec in aeternum, nisi vera omnibus, uiderentur.
11.42
ponitur a quibusdam et quidem in parte prima deorum auctoritas, quae est ex responsis, ut, Socraten esse sapientissimum. id rarum est, non sine usu tamen. utitur eo Cicero in libro de aruspicum responsis et in contione contra Catilinam,cum signum Iovis columnae impositum populo ostendit, et pro Ligario, cum causam C. Caesaris meliorem, quia hoc dii iudicaverint, confitetur. quae cum propria causae sunt, divina testimonia vocantur; cum aliunde arcessuntur, argumenta.