Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 5

6.1 iusiurandum litigatores aut offerunt suum aut non recipiunt oblatum, aut ab adversario exigunt aut recusant, cum ab ipsis exigatur. offerre suum sine illa condicione, ut vel adversarius iuret, fere improbum est.
6.2 qui tamen id faciet, aut vita se tuebitur, ut eum non sit credibile peieraturum; aut ipsa vi religionis, in qua plus fidei consequetur, si id egerit, ut non cupide ad hoc descendere sed ne hoc quidem recusare videatur; aut, si causa patietur, modo litis, propter quam devoturus se ipse non fuerit; aut praeter alia causae instrumenta adiicit ex abundanti hanc quoque conscientiae suae fiduciam.
6.3 qui non recipiet, et iniquam condicionem et a multis contemni iurisiurandi metum dicet, cum etiam philosophi quidam sint reperti, qui deos agere rerum humanarum curam negarent; eum vero, qui nullo deferente iurare sit paratus, et ipsum velle de causa sua pronuntiare et, quam id quod offert leve ac facile credat, ostendere.
6.4 at is, qui defert, agere modeste videtur, cum litis adversarium iudicem faciat, et eum cuius cognitio est onere liberat, qui profecto alieno iureiurando stari quam suo mavult.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme