Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 5

11.26 illa (ut dixi) propiora: ut remiges sine gubernatore, sic milites sine imperatore nihil valere. solent tamen fallere similitudinum species, ideoque adhibendum est iis iudicium. neque enim, ut navis utilior nova quam vetus, sic amicitia; vel, ut laudanda, quae pecuniam suam pluribus largitur, ita, quae formam. verba sunt in his similia uetustatis et largitionis, vis quidem longe diversa navis et amicitiae, navis et amicitiae, added by Spalding. pecuniae et pudicitiae.
11.27 itaque in hoc genere maxime quaeritur, an simile sit, quod infertur. etiam in illis interrogationibus Socratis, quarum paulo ante feci mentionem, cavendum, ne incaute respondeas; ut apud Aeschinen Socraticum male respondit Aspasiae Xenophontis uxor, quod Cicero his verbis transfert: Dic mihi,
11.28 quaeso, Xenophontis uxor, si vicina tua melius habeat aurum, quam tu habes: utrumne illud an tuum malis? illud , inquit. quid si uestem et ceterum ornatum muliebrem pretii maioris habeat, quam tu, tuumne an illius malis? respondit , Illius vero. age sis, inquit, si virum illa meliorem habeat, quam tu> habes, utrumne tuum virium malis an illius?
11.29 hic mulier erubuit, merito; male enim responderat se malle alienum aurum quam suum; nam est hoc improbum. at , si respondisset malle se aurum suum tale esse, quale illud esset, potuisset pudice respondere malle se virum suum talem esse, qualis melior esset.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme