Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 5

11.14 breve autem apud Vergilium contrarii exemplum est: at non ille, satum quo te mentiris, Achilles talis in hoste fuit Priamo.
11.15 quaedam autem ex iis, quae gesta sunt, tota narrabimus, ut Cicero pro Milone: pudicitiam cum eriperet militi tribunus militaris in exercitu C. Marii, propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est, cui vim adferebat. facere enim probus adolescens periculose quam perpeti turpiter maluit; atque hunc ille summus vir scelere solutum periculo liberavit.
11.16 quaedam significare satis erit, ut idem ac pro eodem: neque enim posset Ahala ille Servilius aut P. Nasica aut L. Opimius aut me consule senatus non nefarius haberi, si sceleratos interfici nefas esset. haec ita dicentur, prout nota erunt vel utilitas causae aut decor postulabit.
11.17 eadem ratio est eorum, quae ex poeticis fabulis ducuntur, nisi quod iis minus adfirmationis adhibetur; cuius usus qualis esse deberet, idem optimus auctor ac magister eloquentiae ostendit.
11.18 nam huius quoque generis in eadem oratione reperietur exemplum itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum, qui patris ulciscendi causa matrem necauisset, variatis hominum sententiis, non solum divina sed sapientissimae deae sententia liberatum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme