Book 5
11.7
Brutus occidit liberos proditionem molientes; Manlius virtutem filii morte multavit. contrarium , Marcellus ornamenta Syracusanis hostibus restituit; Verres eadem sociis abstulit. et probandorum et culpandorum ex iis confirmatio eosdem gradus habet.
11.8
etiam in iis, quae futura dicemus, utilis similium admonitio est, ut si quis dicens, Dionysium idcirco petere custodes salutis suae, ut eorum adiutus armis tyrannidem occupet, hoc referat exemplum, eadem ratione Pisistratum ad dominationem pervenisse.
11.9
sed ut sunt exempla interim tota similia ut hoc proximum, sic interim ex maioribus ad minora, ex minoribus ad maiora ducuntur. urbes violata propter matrimonia eversae sunt; quid fieri adultero par est? tibicines , cum ab urbe discessissent, publice revocati sunt; quanto magis principes civitatis viri et bene de republica meriti, cum invidiae cesserint, ab exilio reducendi?
11.10
ad exhortationem vero praecipue valent imparia. admirabilior in femina quam in viro virtus. quare , si ad fortiter faciendum accendatur aliquis, non tantum adferent momenti Horatius et Torquatus quantum illa mulier cuius manu Pyrrhus est interfectus, et ad moriendum non tam Cato et Scipio quam Lucretia; quod ipsum est ex maioribus ad minora.