Book 5
10.125
sed hoc exercitatione multa consequendum, ut, quemadmodum illorum artificum, etiamsi alio spectant, manus tamen ipsa consuetudine ad graves, acutos, medios nervorum nervorum, Gertz : horum, MSS. sonos fertur, sic oratoris cognitionem nihil moretur haec varietas argumentorum et copia, sed quasi offerat se et occurrat, et, ut litterae syllabaeque scribentium cogitationem non exigunt, sic rationem sponte quadam sequantur.
11.1
tertium genus ex iis, quae extrinsecus adducuntur in causam, Graeci vacant παράδειγμα, quo nomine et generaliter usi sunt in omni similium adpositione et specialiter in iis, quae rerum gestarum auctoritate nituntur. nostri fere similitudinem vocari maluerunt, quod ab illis παραβολὴ dicitur, alterum exemplum, quanquam et hoc simile est et illud exemplum.
11.2
nos , quo facilius propositum explicemus, utrumque παράδειγμα esse credamus, et ipsi appellemus exemplum. nec vereor, ne videar repugnare Ciceroni, quanquam collationem separat ab exemplo. nam idem omnem argumentationem dividit in duas partes, inductionem et ratiocinationem, ut plerique Graecorum in παραδείγματα et ἐπιχειρήματα dixeruntque παράδειγμα ῥητορικὴν ἐπαγωγήν.
11.3
nam illa, qua plurimum est Socrates usus, hanc habuit viam, ut cum plura interrogasset, quae fateri adversario necesse esset, novissime id, de quo quaerebatur, inferret, ut simile concessis. concessis, Törnebladh: concessisse, MSS. Id est inductio. hoc in oratione fieri non potest; sed, quod illic interrogatur, hic fere sumitur.