Book 5
10.114
inveniendum contra est, quo distet haec causa a ceteris, quae in potestatem victoris venirent; nec circa probationem res haeret, sed circa propositionem. dicamus inprimis: in eo, quod in iudicium deduci potest, nihil valere ius belli nec armis erepta nisi armis posse retineri; itaque, ubi illa valeant, non esse iudicem; ubi iudex sit, illa nihil valere.
10.115
hoc inveniendum est, ut adhiberi possit argumentum: ideo captivos, si in patriam suam redierint, liberos esse, quia bello parta non nisi eadem vi possideantur. proprium est et illud causae, quod Amphictyones iudicant (ut alia apud centumviros, alia apud privatum iudicem in iisdem quaestionibus ratio);
10.116
tum secundo gradu, non potuisse donari a victore ius, quia id demum sit eius, quod teneat; ius, quod sit incorporate, adprehendi manu non posse. hoc reperire est difficilius quam, cum inveneris, argumentis adiuvare, ut alia sit condicio heredis, alia victoris, quia ad illum ius, ad hunc res transeat.
10.117
proprium deinde materiae, ius publici crediti transire ad victorem non potuisse, quia, quod populus crediderit, omnibus debeatur, et, quamdiu quilibet unus superfuerit, esse eum totius summae creditorem, Thebanos autem non omnes in Alexandri manu fuisse.