Book 5
10.100
has fere sedes accepimus probationum in universum, quas neque generatim tradere sat est, cum ex qualibet earum innumerabilis argumentorum copia oriatur, neque per singulas species exsequi patitur natura rerum, quod qui sunt facere conati, duo pariter subierunt incommoda, ut et nimium dicerent nec tamen totum.
10.101
inde plurimi, cum in hos inexplicabiles laqueos inciderunt, omnem, etiam quem ex ingenio suo poterant habere, conatum velut adstricti certis legum vinculis perdiderunt, et magistrum respicientes naturam ducem sequi desierunt.
10.102
nam ut per se non sufficiet scire, omnes probationes aut a personis aut a rebus peti, quia utrumque in plura dividitur, ita ex antecedentibus et iunctis et insequentibus trahenda esse argumenta qui acceperit, num protinus in hoc sit instructus ut, quid in quaque casa ducendum sit ex his, sciat?
10.103
praesertim, cum plurimae probationes in ipso causarum complexu reperiantur, ita ut sint cum alia lite nulla communes, eaeque sint et potentissimae et minime obviae, quia communia ex praeceptis accepimus, propria invenienda sunt.
10.104
hoc genus argumentorum sane dicamus ex circumstantia, quia περίστασιν dicere aliter non possumus, vel ex iis quae cuiusque causae propria sunt: ut in illo adultero sacerdote, qui lege, qua unius servandi potestatem habebat, se ipse servare voluit, proprium controversiae est dicere, non unum nocentem servabas, quia te dimisso adulteram occidere non licebat. hoc enim argumentum lex facit, quae prohibet adulteram sine adultero occidere.