Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 5

10.95 illud adiiciendum videtur, duci argumenta non a confessis tantum sed etiam a fictione, quod Graeci καθ᾽ ὑπόθεσιν vocant; et quidem ex omnibus iisdem locis, quibus superiora, quia totidem species esse possunt fictae quot verae.
10.96 nam fingere hoc loco hoc est proponere aliquid, quod, si verum sit, aut solvat quaestionem aut adiuvet; deinde id, de quo quaeritur, facere illi simile. id quo facilius accipiant iuvenes nondum scholam egressi, primo familiaribus magis ci aetati exemplis ostendam.
10.97 lex : qui parentes non aluerit, vinciatur. non alit aliquis, et vincula nihilominus recusat. utitur fictione, si miles, si infans sit, si reipublicae causa absit. et illa contra optionem fortium, si tyrannidem petas, si templorum eversionem.
10.98 plurimum ea res virium habet contra scriptum. utitur his Cicero pro Caecina, unde tu aut familia aut procurator tuus. si me villicus tuus solus deiecisset — si vero ne habeas quidem servum praeter eum, qui me deiecerit, et alia in eodem libro plurima.
10.99 verum eadem fictio valet et ad qualitates: si Catilina cum suo consilio nefariorum hominum, quos secum eduxit hoc de re posset iudicare, condemnaret L. Murenam; et ad amplificationem: si hoc tibi inter cenam in illis immanibus poculis tuis accidisset. sic et, si respublica vocem haberet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme