Book 5
10.82
quae utique fiunt, talia sunt: si sapientia bonum virum facit, bonus vir est utique sapiens; itemque boni est honeste facere, mali turpiter; et qui honeste faciunt, boni, qui turpiter, mali iudicantur; recte. at , exercitatio plerumque robustum corpus facit; sed non quisquis est robustus exercitatus, nec quisquis exercitatus robustus; nec, quia fortitudo praestat ne mortem timeamus, quisquis mortem non timuerit, vir fortis erit existimandus; nec, si capitis dolorem facit, inutilis hominibus sol est.
10.83
haec ad hortativum maxime genus pertinent: virtus facit laudem, sequenda igitur; at voluptas infamiam, fugienda igitur. recte autem monemur, causas non utique ab ultimo esse repetendas, ut Medea, utinam ne in nemore Pelio;
10.84
quasi vero id eam fecerit miseram aut nocentem, quod illic ceciderint abiegnae ad terram trabes; et Philocteta Paridi, Si impar esses tibi, ego nunc non essem miser; quo modo pervenire quolibet retro causas legentibus licet. illud his adiicere ridiculum putarem,
10.85
nisi eo Cicero uteretur, quod coniugatum vocant, ut eos, qui rem iustam faciunt, iuste facere (quod certe non eget probatione), quod compascuum est, compascere licere. quidam haec,
10.86
quae vel ex causis vel ex efficientibus diximus, alieno nomine uocant ἐκβάσεις id est exitus. nam nec hic aliud tractatur quam quid ex quoque eveniat. adposita vel comparativa dicuntur, quae minora ex maioribus, maiora ex minoribus, paria ex paribus