Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 5

10.74 ex pugnantibus: qui est sapiens, stultus non est. ex consequentibus sive adiunctis: si bonum iustitia, est recte iudicandum; si malum perfidia, non est fallendum. idem retro. nec sunt his dissimilia ideoque huic loco subiicienda, cum et ipsa naturaliter congruant: quod quis non habuit, non perdidit; Quem quis amat, sciens non laedit; Quem quis heredem suum esse voluit, carum habuit, habet, habebit. sed cum sint indubitata, vim habent paene signorum immutabilium.
10.75 sed haec consequentia dico, ἀκόλουθα; est enim consequens sapientiae bonitas; illa insequentia, παρεπόμενα, quae postea facta sunt aut futura. nec sum de nominibus anxius; vocet enim, ut voluerit quisque, dum vis rerum ipsa manifesta sit, appareatque hoc temporis, illud esse natura.
10.76 itaque non dubito haec quoque vocare vocare, added by Spalding. consequentia, quamvis ex prioribus dent argumentum ad ea quae sequuntur, quorum duas quidam species esse voluerunt: actionis, ut pro Oppio, quos educere inuitos in provinciam non potuit, eos invitos retinere qui potuit? temporis, in Verrem, Si finem praetoris edicto adferunt Kalendae Ian., cur non initium quoque edicti nascatur a Kalendis Ian.?
10.77 quod utrumque exemplum tale est, ut idem in diversum, si retro agas, valeat. consequens enim est, eos, qui inviti duci non potuerint, invitos non potuisse retineri.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme