Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 5

10.23 in primis igitur argumenta a persona ducenda sunt; cum sit, ut dixi, divisio, ut omnia in haec duo partimur, res atque personas, ut causa, tempus, locus, occasio, instrumentum, modus et cetera, rerum sint accidentia. personis autem non quidquid accidit exsequendum mihi est, ut plerique fecerunt, sed unde argumenta sumi possunt.
10.24 ea porro sunt, genus, nam similes parentibus ac maioribus suis plerumque creduntur, et nonnunquam ad honeste turpiterque vivendum inde causae fluunt; natio, nam et gentibus proprii mores sunt, nec idem in barbaro, Romano, Graeco probabile est;
10.25 patria, quia similiter etiam civitatum leges, instituta, opiniones habent differentiam; sexus, ut latrocinium facilius in viro, veneficium in femina credas; aetas, quia aliud aliis annis magis convenit; educatio et disciplina, quoniam refert, a quibus et quo quisque modo sit institutus; habitus corporis,
10.26 ducitur enim frequenter in argumentum species libidinis, robur petulantiae, his contraria in diversum; fortuna, neque enim idem credibile est in divite ac paupere, propinquis amicis clientibus abundante et his omnibus destitute; condicionis etiam distantia, nam clarus an obscurus, magistratus an privatus, pater an filius, civis an peregrinus, liber an servus, maritus an caelebs, parens liberorum an orbus sit, plurimum distat; animi natura,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme