Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 5

9.7 quare potest et coisse cum viro, quae non peperit, et non esse ventus in mari, cum est fluctus, neque utique cor eius vulneratum esse, qui perit. ac similiter satum fuisse potest, ubi non fuit messis, nec fuisse Romae, qui non fuit Athenis, nec fuisse ferro vulneratus, qui habet cicatricem.
9.8 alia sunt signa non necessaria, quae εἰκότα Graeci vocant; quae etiamsi ad tollendam dubitationem sola non sufficiunt, tamen adiuncta ceteris plurimum valent.
9.9 signum vocatur, ut dixi, σημεῖον quamquam id quidam indicium quidam vestigium nominaverunt, per quod alia res intellegitur, ut per sanguinem caedes. at sanguis vel ex hostia respersisse uestem potest vel e naribus profluxisse: non utique, qui vestem cruentam habuerit, homicidium fecerit.
9.10 sed ut per se non sufficit, ita ceteris adiunctum testimonii loco ducitur, si inimicus, si minatus ante, si eodem in loco fuit; quibus signum cum accessit, efficit ut, quae suspecta erant, certa videantur.
9.11 alioqui sunt quaedam signa utrique parti communia, ut livores, tumores (nam videri possunt et veneficii et cruditatis) et vulnus in pectore sua manu et aliena perisse dicentibus, in quo est. haec proinde firma habentur atque extrinsecus adiuvantur.
9.12 eorum autem, quae signa sunt quidem, sed non necessaria, genus Hermagoras putat, non esse virginem Atalantam, quia cum iuvenibus per silvas vagetur. quod si receperimus, vereor, ne omnia quae ex facto ducuntur signa faciamus. eadem tamen ratione qua signa tractantur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme