Book 4
1.28
neque enim sum in hac opinione, qua quidam, ut eo distare prooemium ab epilogo credam, quod in hoc praeterita, in illo futura dicantur, sed quod in ingressu parcius et modestius praetemptanda sit iudicis misericordia, in epilogo vero liceat totos effundere adfectus et fictam orationem induere personis et defunctos excitare et pignora reorum producere; quae minus in exordiis sunt usitata.
1.29
sed haec, quae supra dixi, non movere tantum, verum ex diverso amoliri quoque prooemio opus est. ut autem nostrum miserabilem, si vincamur, exitum, ita adversariorum superbum, si vicerint, utile est credi.
1.30
sed ex iis quoque, quae non sunt personarum nec causarum, verum adiuncta personis et causis, duci prooemia solent. personis applicantur non pignora modo, de quibus supra dixi, sed propinquitates, amicitiae, interim regiones etiam civitatesque, et si quid aliud eius quem defendimus casu laedi potest.
1.31
ad causam extra pertinent tempus, unde principium pro Caelio; locus, unde pro Deiotaro; habitus, unde pro Milone; opinio, unde in Verrem; deinceps, ne omnia enumerem, infamia iudiciorum, exspectatio vulgi; nihil enim horum in causa est, ad causam tamen pertinent.
1.32
adiicit Theophrastus ab oratione principium, quale videtur esse Demosthenis pro Ctesiphonte, ut sibi dicere suo potius arbitrio liceat rogantis quam eo modo, quem actione accusator praescripserit.