Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 4

5.6 interim refugienda non modo distinctio quaestionum est, sed omnino tractatio; adfectibus turbandus et ab intentione auferendus auditor. non enim solum oratoris est docere, sed plus eloquentia circa movendum valet. cui rei contraria est maxime tenuis illa et scrupulose in partes secta divisionis diligentia eo tempore quo cognoscenti iudicium conamur auferre.
5.7 quid quod interim, quae per se levia sunt et infirma, turba valent? ideoque congerenda sunt potius et velut eruptione pugnandum; quod tamen rarum esse debet et ex necessitate demum, cum hoc ipsum quod dissimile rationi est coegerit ratio.
5.8 praeter haec in omni partitione est utique aliquid potentissimum, quod cum audivit iudex cetera tanquam supervacua gravari solet. itaque si plura vel obiicienda sunt vel diluenda, et utilis et iucunda partitio est ut, quid quaque de re dicturi simus, ordine appareat; at si unum crimen varie defendemus, supervacua.
5.9 ut si illa partiamur, dicam non talem esse hunc quem tueor reum, ut in eo credibile videri possit homicidium; dicam occidendi causam huic non fuisse; dicam hunc eo tempore quo homo occisus est trans mare fuisse, omnia, quae ante id quod ultimum est exsequeris, inania videri necesse est.
5.10 festinat enim iudex ad id quod potentissimum est. et velut obligatum promisso patronum, si est patientior, tacitus appellat; si vel occupatus vel in aliqua potestate vel etiam si moribus incompositus, cum convicio efflagitat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme