Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 4

4.1 sunt qui narrationi propositionem subiungant tanquam partem iudicialis materiae, cui opinioni respondimus. mihi autem propositio videtur omnis confirmationis initium, quod non modo in ostendenda quaestione principali, sed nonnunquam etiam in singulis argumentis poni solet maximeque in iis quae ἐπιχειρήματα vocantur. sed nunc de priore loquimur. ea non semper uti necesse est.
4.2 aliquando enim sine propositione quoque satis manifestum est quid in quaestione versetur, utique si narratio ibi finem habet, ubi initium quaestio, adeo, ut aliquando subiungatur expositioni, quae solet in argumentis esse summa collectio: haec, sicut exposui, ita gesta sunt, iudices; insidiator superatus est, vi victa vis vel potius oppressa vir tute audacia est.
4.3 nonnunquam vero valde est utilis, ubi res defendi non potest et de fine quaeritur, ut pro eo, qui pecuniam privatam de templo sustulit, sacrilegii agitur, de sacrilegio cognoscitis, ut iudex intelligat id unum esse officii sui, quaerere an id quod obiicitur sacrilegium sit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme