Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 4

3.4 hoc exspatiandi genus non modo narrationi sed etiam quaestionibus vel universis vel interim singulis opportune posse subiungi, cum res postulat aut certe permittit, atque eo vel maxime illustrari ornarique orationem, sed si cohaeret et sequitur, non si per vim cuneatur et quae natura iuncta erant distrahit.
3.5 nihil enim tam est consequens quam narrationi probatio, nisi excursus ille vel quasi finis narrationis vel quasi initium probationis est. erit ergo illi nonnunquam locus, ut, si expositio circa finem atrox fuerit, prosequamur eam velut erumpente protinus indignatione.
3.6 quod tamen ita fieri oportebit, si res dubitationem non habebit. alioqui prius est quod obiicias verum efficere quam magnum, quia criminum invidia pro reo est, priusquam probabitur; difficillima est enim gravissimi cuiusque sceleris fides.
3.7 item fieri non inutiliter potest ut, si merita in adversarium aliqua exposueris, in ingratum inveharis, aut, si varietatem criminum narratione demonstraveris, quantum ob ea periculum intentetur, ostendas.
3.8 verum haec breviter omnia. iudex enim ordine audito festinat ad probationem et quam primum certus esse sententiae cupit. praeterea cavendum est, ne ipsa expositio vanescat, aversis in aliud animis et inani mora fatigatis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme