Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 4

2.114 quid ? Philodami casum nonne cum per totam expositionem incendit invidia, tum in supplicio ipso lacrimis implevit, cum flentes non tam narraret quam ostenderet patrem de morte filii, filium de patris?
2.115 quid ulli epilogi possunt magis habere miserabile? serum est enim advocare iis rebus adfectum in peroratione, quas securus narraveris; adsuevit illis iudex iamque eas sine motu mentis accipit, quibus commotus novis non est, et difficile est mutare animi habitum semel constitutum.
2.116 ego vero (neque enim dissimulabo iudicium meum, quamquam id, quod sum dicturus, exemplis magis quam praeceptis ullis continetur) narrationem, ut si ullam partem orationis, omni qua potest gratia et venere exornandam puto. sed plurimum refert, quae sit natura eius rei quam exponimus.
2.117 in parvis ergo, quales sunt fere privatae, sit ille presses et velut applicitus rei cultus, in verbis summa diligentia; quae in locis impetu feruntur et circumiectae orationis copia latent, hic expressa et, ut vult Zeno, sensu tincta esse debebunt; compositio dissimulata quidem sed tamen quam iucundissima;
2.118 figurae non illae poeticae et contra rationem loquendi auctoritate veterum receptae (nam debet esse quam purissimus sermo), sed quae varietate taedium effugiant et mutationibus animum levent, ne in eundem casum similem compositionem, pares elocutionum tractus incidamus. caret enim ceteris lenociniis expositio et, nisi commendetur hac venustate, iaceat necesse est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme