Book 4
2.105
O mulieris scelus incredibile et praeter hanc unam in omni uita inauditum! O libidinem effrenatam et indomitam! O audaciam singularem! nonne timuisse, si minus vim deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem facesque illas nuptiales non limen cubiculi non cubile filiae non parietes denique ipsos, superiorum testes nuptiarum
2.106
sermo vero aversus a iudice et brevius indicat interim et coarguit magis, de qua re idem, quod in prooemio dixeram, sentio, sicut de prosopopoeia quoque; qua tamen non Servius modo Sulpicius utitur pro Aufidia: somnone te languidum an gravi lethargo putem pressum? sed M. quoque Tullius circa nauarchos, (nam ea quoque rei expositio est) ut adeas, tantum dabis, et reliqua.
2.107
quid ? pro Cluentio, Staieni Bulbique colloquium nonne ad celeritatem plurimum et ad fidem confert? quae ne fecisse inobservantia quadam videatur, quanquam hoc in illo credibile non est, in Partitionibus praecepit, ut habeat narratio suavitatem, admirationes, exspectationes, exitus inopinatos, colloquia personarum, omnes adfectus.
2.108
argumentabimur , ut dixi, nunquam; argumentum ponemus aliquando; quod facit pro Ligario Cicero, cum dicit sic eum provinciae praefuisse, ut illi pacem esse expediret. inseremus expositioni et brevem, cum res poscet, defensionem et rationem factorum.