Book 4
2.100
ne illud quidem ignorare oportet, quaedam esse quae colorem non recipiant, sed tantum defendenda sint, qualis est ille dives, qui statuam pauperis inimici flagellis cecidit et reus est iniuriarum; nam factum eius modestum esse nemo dixerit, fortasse ut sit tutum obtinebit.
2.101
quodsi pars expositionis pro nobis, pars contra nos erit, miscenda sit an separanda narratio, cum ipsa condicione causae deliberandum est. nam si plura sunt quae nocent, quae prosunt obruuntur. itaque tunc dividere optimum erit, et iis, quae partem nostram adiuvabunt, expositis et confirmatis, adversus reliqua uti remediis, de quibus supra dictum est Si plura proderunt,
2.102
etiam coniungere licebit, ut quae obstant in mediis velut auxiliis nostris posita minus habeant virium. quae tamen non erunt nuda ponenda, sed ut et nostra aliqua argumentatione firmemus et diversa cur credibilia non sint adiiciamus; quia, nisi distinxerimus, verendum est, ne bona nostra permixtis malis inquinentur.
2.103
illa quoque de narratione praecipi solent, ne qua ex ea fiat excursio, ne avertatur a iudice sermo, ne alienae personae vocem demus, ne argumentemur; adiiciunt quidam etiam, ne utamur adfectibus; quorum pleraque sunt frequentissime custodienda, immo nunquam, nisi ratio coegerit, mutanda.
2.104
ut sit expositio perspicua et brevis, nihil quidem tam raro poterit habere rationem quam excursio; nec unquam debebit esse nisi brevis et talis, ut vi quadam videamur adfectus velut recto itinere depulsi, qualis est Ciceronis circa nuptias Sasiae: