Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 4

2.86 narrationem ideo ante probationes ponere est institutum, ne iudex, qua de re quaeratur, ignoret. cur igitur, si singula probanda aut refellenda erunt, non singula etiam narrentur? me certe, quantacunque nostris experimentis habenda est fides, fecisse hoc in foro, quotiens ita desiderabat utilitas, probantibus et eruditis et iis, qui iudicabant, scio; et (quod non arroganter dixerim, quia sunt plurimi, quibuscum egi, qui me refellere possint, si mentiar) fere ponendae a me causae officium exigebatur.
2.87 neque ideo tamen non id saepius facere oportebit, ut rerum ordinem sequamur. quaedam vero etiam turpiter convertuntur, ut si peperisse narres, deinde concepisse; apertum testamentum, deinde signatum; in quibus si id, quod posterius est, dixeris, de priore tacere optimum; palam est enim praecessisse.
2.88 sunt quaedam et falsae expositiones, quarum in foro duplex genus est: alterum, quod instrumentis adiuvatur, ut P. Clodius fiducia testium, qua nocte incestum Romae commiserat, Interamnae se fuisse dicebat; alterum, quod est tuendum dicentis ingenio. id interim ad solam verecundiam pertinet, unde etiam mihi videtur dici color, interim ad quaestionem.
2.89 sed utrumcunque erit, prima sit curarum, ut id quod fingemus fieri possit; deinde, ut et personae et loco et tempori congruat et credibilem rationem et ordinem habeat; si continget, etiam verae alicui rei cohaereat aut argumento, quod sit in causa, confirmetur. nam quae tota extra rem petita sunt, mentiendi licentiam produnt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme